Музыкана peoples.ru

 In extremo In extremoрок-группа

Omnia Sol Temperat

Omnia sol temperat
Purus et subtilis
Novo mundo reserat
Faciem Aprilis
Ad amorem properat
Animus herilis
Et iocundis imperat
Deus puerilis

Ama me fideliter
Fidem meam nota
De corde totaliter
Et Ex mente tota

Rerum tanta novitas
In sollemni vere
Et veris auctoritas
Iubet nos gaudere
Vices prebet solitas
Et in tuo vere
Fides est et probitas
Tuum retinere

Ama me fideliter ...

In extremo

Omnia Sol Temperat / In extremo

Добавьте свою новость

Здесь